- JANITORES
- JANITORESmoribus Rom. catenis vincti aditus domorum servabant: vilissimaque mancipia fuêre habiti. Iul. Firmic. l. 6. Egestatem et onus miserae paupertatis indicunt et hos eosdem Ianitores faciunt, ad hoc obsequium mendicitatis necessitate compulsos. Unde et in personis Eccl. servientibus Ianitores olim ultimi, ut nunc etiam, qui Custodes vulgo perhibentur. Eginhartus in Car. Mag. Vestimentorum Sacerdotalium tantam copiam procuravit, ut in sacrisiciis celebrandis ne Ianitoribus quidem, qui ultimi Ecclesiastici Ordinis sunt, privato habitu ministrare necesse fuerit. Interim adeo neceslaria haec servitia habebantur, adeoque recepta, ut pro re valde mira fuerit, Cic. domicilium aliquando sine Ianitore fuisle: id quod notat Plutarch. in eo, Ipse, inquiens, probos et doctos viros quottidie convivos habuit, non sumptuose, sed liberaliter, habitos. Domus eius carebat Ianitore. Decumbentem conspexit nemo etc. Vide de iis notata Ioh. Brodaeo Miscell. l. 4. c. 3. Parrhasio ad Claud. de Raptu Proserp. l. 38. v. 86. l. 1. in Ruf. Carm. 3. v. 295. I. Raevardo Varior. l. 5. c. 20. Casp. Barthio Animadvers. ad Stat. l. 1. Sylv. 2. v. 35. et quae infra dicemus, in voce Ianua. item Ostiarii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.